January 4, 2018

A.D. 982. King Æthelred to Leofric; grant of 3 hides (mansae) and 30 iugera at Longstock, Hants. Latin with English bounds.

Posted in Uncategorized at 7:38 pm by aleksan

For those interested in our ancient local history – this document is mostly in Latin, including a high powered bunch of signatories,one of whom is Queen Ælfðryð – who founded Wherwell Priory. Note especially the piece in Anglo-Saxon (early English) marking the bounds of the Longstock land granted to Leofric (husband of Lady Godiva) by King Æthelred, and you will also learn the correct way to pronouce Houghton – “Hohtuninga”

A.D. 982. King Æthelred to Leofric; grant of 3 hides (mansae) and 30 iugera at Longstock, Hants. Latin with English bounds.

Archive: Winchester, Old Minster

MSS: 1. BL Add. 15350, 67v-68v (s. xii)
2. BL Add. 15350, 68v-69r (s. xii; no bounds)

Printed: K 633; Pierquin, Recueil, pt 4, no. 53.

Comments: Grundy, Hants. 1926, pp. 177-9, on bounds; Finberg, ECW, no. 133, authentic; Hart 1970/1, p. 31 (nos 118-19), authentic; HRH, p. 231, subscriptions are consistent; Keynes 1980, pp. 240-1, authentic.

Rubric:
Ðis is ðara þreora hida and .xxx. æcera boc æt Stoce, ðæ Æðelred cing gebocodæ Leofrice on ece yrfe.

Creaturarum inuestigabili plasmatore ac earundum inaestimabili dispositore, qui natiua sua incomprehensibili dispositione cuncta a primordio sui regit atque disponit, in perenni saeculorum aeternitate regni moderamina coercente; eius inolita miseratione et gratiosa largitate, ego Æðelred totius Brittannicae nationis basileus aequa atque haereditaria sorte praelatus, ruris quandam sed communem portionem, quam huius nationis indigenae usitato æt Stoce nuncupant onomate, cuipiam michi pistica deuotione subnixo uocitamine Leofrico, tres uidelicet mansas ac .xxx. iugerum dimensionem, in aeternam possessionem benigne concedo, ut ipse uita comite absque ulla contradictione cum prosperitate meam hanc regalem donationem uoti compos aeterna possideat haereditate, et ipsam cum omnibus illuc rite pertinentibus pascuis, siluis, pratis et campis, aeternaliter possidens, post uitae suae lancem cuicunque sibi placuerit in perennem derelinquat haereditatem. Sit autem rus praenotatum ab omni terrenae seruitutis iugo liberum, excepta expeditione, pontis arcisue restauratione. Si quis igitur ausu temerario hanc cartam meo iure caraxatam in aliud quicquam proterue corrumpere praesumpserit, sciat se absque omni dubietate ab aecclesiae dei consortio in hac uita priuatum, et in futuro saeculo non se dubitet sed certissime sciat inter omnium pariter malignorum spirituum cateruas aeternis gehennae incendiis cum Iuda Christi proditore sine fine cruciandum, si non humili et congrua satisfactione poenituerit quod contra nostrum deliquit decretum.

Ærest seo landmearce lið of Terstan upp be Hohtuninga mearce oð hyt cymð to middanweardes eorðbyrig; swa hit geð to Heanbyrig; of Heanbyrig hit gæð to widian byrig; of widian byrig nyðer be ðære dæne oð hyt cymð nyðer to ðam mylenhammæ and se mylenham and se myln ðærto and ðæs mearclandes swa micel swa to þrim hidon gebyrað.

Anno dominicae incarnationis nongentesimo .LXXXII. indictione uero .X. scripta est haec carta, his testibus consentientibus quorum inferius nomina caraxantur.
+ Ego Æðelred rex praefatam donationem cum sanctae crucis impressione donaui.
+ Ego Dunstanus Dorobernensis aecclesiae archiepiscopus consensi.
+ Ego Oswold Eboracensis aecclesiae archiepiscopus consignaui.
+ Ego Æðelwold Wintoniensis aecclesiae episcopus confirmaui.
+ Ego Ælfstan episcopus condonaui.
+ Ego Ælfstan episcopus corroboraui.
+ Ego Æscwig episcopus conscripsi.
+ Ego Aðulf episcopus consolidaui.
+ Ego Ælfeah episcopus adquieui.
+ Ego Ælfric episcopus non renui.
+ Ego Æðelsige episcopus non abnui.
+ Ego Æðelgar episcopus compressi.
+ Ego Wulfgar episcopus consensi.

+ Ego Ðeodred episcopus conclusi.
+ Ego Ælfðryð regina.
+ Ego Ælfhære dux.
+ Ego Ælfwine dux.
+ Ego Æðelwine dux.
+ Ego Beorhtnoð dux.
+ Ego Æðelweard dux.
+ Ego Eadwine dux.
+ Ego Godwine dux.
+ Ego Ælfwold abbas.
+ Ego Godwine abbas.
+ Ego Æðelweard abbas.
+ Ego Ælfhun abbas.
+ Ego Beorhtnoð abbas.
+ Ego Ealdulf abbas.
+ Ego Leofric abbas.
+ Ego Sigeric abbas.
+ Ego Ordbirht abbas.
+ Ego Ealdred abbas.
+ Ego Ælfweard minister.
+ Ego Ordulf minister.
+ Ego Wulfric minister.
+ Ego Ælfric minister.
+ Ego Wulfsige minister.
+ Ego Leofric minister.
+ Ego Æðelwig minister.
+ Ego Ælfric minister.
+ Ego Ordnoð minister.
+ Ego Æðelnoð minister.
+ Ego Leofsige minister.
+ Ego Æðelsige minister.
+ Ego Ælfsige minister.
+ Ego Wulfric minister.

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out /  Change )

Google photo

You are commenting using your Google account. Log Out /  Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out /  Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out /  Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: